ACHATES Gemma

ACHATES Gemma
ACHATES Gemma
reperta primum in Siciliae fluvio Achate, inde nomen accepit, Solin. c. 5. Ausonio in Mosella. v. 316. Dorus vocatur, ubi de Arsinoes templo,
Spirat enim tecti testudine Dorus Achates. etc.
Quia Sicilia Dorice loquedbatur, in qua primum lapis reprtus. Communiter rubentibus et albis venis distinguitur, rotisque quibusdam aquariis et versatilibus in Germaniâ politur ac teritur. Λεοντοσέρης Orpheo dicitur praestantissimus inter omnes et maximâ potentiâ praeditus, ut qui leonis impetum frenare ac sistere posse creditus est. Gestatus ad custodiam gestantis proficit eumque gratiorem reddit, Servio ad Virg. Aen. l. 1. v. 178. quod tamen de iaspide Plinius l. 37. c. 9. 10. affirmat: qui, unius coloris, Athletas invictos praestat, eidem. Indici nemorum et animalium facies reddunt, hinc magno in pretio: Salmasii Achates ruforum crinium globum graphice repraesentat. Ex co, ut et Porphyrite columnae quoque fiebant. Lucan. l. 10. v. 115.
---- stabatque sibi non segnis Achates
Purpureusque lapis etc.
Vide Salmas. ad Solin. passin, imprimis ad loc. cit. ubi inter alia de Magico eius usu varia congessit. Ad signandum aptam inprimis hanc gemman, dicemus infra. ut et hoc superaddam: In Musaeo Kircheriano Romae, ostenduntur Agathae albae et nigrae et variis ductibus intermixtae, e Senensibus agris. Orientalis, ex Persiâ; glaucocyanei coloris, ex Siciliâ; viridis, ex Boemiâ; violacei, ex Belgiô allatae. Item alia elliptica, ad speculum levigata, in qua miro venarum flexu Heroicae viraginis effigies cernitur, Gamaeam vocant.
Vide Collegii Romani Societ. Iesuit. Musaeum Amsielodami editum A. C. 1678.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • GEMMA — Aeolice quicquid ad ornarum induitur, ab εἷμα, Aeol. ἕμμα, et addito digamma γἐμμα. Unde Latini videri queant fecisse vocem gemma de lapillo pretioso ac pellucido, qui auribus collo et digitis induitur ad ornatum. At maior ceteris, qui ad ornatum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GAMAEA — vide supra Achates gemma, et Canna …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ONYCHITES Lapis seu marmor — cum alabastrite idem, onyx quoque dicitur, quod nomen marmori et gemmae commune est. Plin. l. 36. c. 8. Hunc aliqui Lapidem alabastritem vocant, quem vacant ad vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Unde quoque, quod ad vasa …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAMÉES — Dans la glyptique, qui est l’art de graver les pierres fines, il faut distinguer deux techniques: l’une qui consiste à graver les pierres en creux, l’autre qui consiste à les graver en relief. La première de ces techniques produit les intailles… …   Encyclopédie Universelle

  • Precious Stones in the Bible —     Precious Stones in the Bible     † Catholic Encyclopedia ► Precious Stones in the Bible     Precious stones are stones remarkable for their colour, brilliancy, or rarity. Such stones have at all times been held in high esteem everywhere,… …   Catholic encyclopedia

  • Camee — (nach Ein. von einem weiß u. schwarzen Marmor, Cameus; nach And. ist es dasselbe Wort mit Camaïen [s. d]), erhaben od. auswärts geschnittener Edelstein (Gemma exsculpta, gr. Ektypon), im Gegensatz der einwärts geschnittenen, Intaglio (Gemma… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • ANNULI — originis incertae; fabulae illorum vetustatem a rupe Caucatea repetunt et Promethei vincula eo detorquent. Troianis certe temporibus usum Annuli fuisse ignoratum, Plinius affirmat, hâc ratione ductus, quod Homerus eorum nullam fecerit mentionem,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”